MAVORTE

MAVORTE
MAVORTE
seu Mavortes, Mavortium, Mafortium, Graecis Μαφόριον, pro Μαφόρτιον. idem est quod κρήδεμνον, apud Homerum, ubi de Penelope tristi ricâ operta, Od. a. v. 334.
Α῎ντα παρειάων σχομένη λιπαρά κρήδεμνα.
uti ad. h. l. habet Eustathius; qui χρήδεμνον vulgariter loquentibus μαρφόριον dici, ait. Latinis olim ricinium, testibus Servioô et Noniô: capitis nempe muliebris operimentum et ornamentum; uti testificantur Achmetis illa, Ἐὰν ἰδῃ γυνὴ, ὅτι μαρφόριον
αὐτῆς ἤρςθη ἁπ᾿ αὐτῆς βίᾳ παρὰ τινὸς, ἢ ὅτι κατεκόπη ὅλον, ἀποςθα ῃεῖται ὁ ἀνὴρ αὐτῆς, ἢ χωρίζεται ἀπ᾿ αὐτῆς τέλεον. Cuius somnii ratio, quod mulieris caput vir est: Mulier igitur, quae somniat mafortium sibi tolli aut surripi per vim ab aliquo, aut morte aut discidiô virum amittit. Ad quod illustrandum faciunt haec Isidori verba de ricinio: Vocatum autem dicunt mavortem quasi martem, signum enim maritalis dignitatis et potestatis in eo est, caput enim mulieris vir est: inde et super caput mulieris est. Quae Achmetem plane interpretantur. Postea in usum etiam Monachorum haec vestis cessit. Cassianus l. 1. c. 7. Post haec angustô palliô tam amictus humilitatem, quam vilitatem pretii compendiumque sectantes, colla pariter atque humeros tegunt: quod mafortes tam ipsorum, quam nostrô nuncupatur eloquiô. In Glossis Arabico. Lat. Maforium. fascialis, id est, angustum pallium, quô utuntur Monachi, collum pariter atque humeros tegens. Ubi legit Salmas. Fascia capitalis, h. e. κεφαλόδεσμος, quem etiam Capitulum, et Capitulare et Cappam, recentiores dicunt etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Aureliano c. 45. et in voce Maforium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Mavorte — Mavorte. (Del lat. Mavors, tis). m. poét. guerra (ǁ lucha armada) …   Enciclopedia Universal

  • Mavorte — (Del lat. Mavors, tis). m. poét. guerra (ǁ lucha armada) …   Diccionario de la lengua española

  • FOEMINA — an a mollitie feminis vel femoris, ut Scalig. vult Ling. Lat. c. 79. an a fetu, quem sc. concipit, parit, educat; aut plenius a fetu minando, i. e. ducendo dicta, non minus, ac melior sexus, Deum auctorem habet, e costa formata viri: adeoqueve… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MAFORIUM — Graecobarh. Μαφώριον: Stola seu pallium, cum feminarum, tum Monachorum, Isidor. Orig. l. 10. c. 25. de palliis feminarum Stola, atronale operimentum, quod coopertô capite et scapulâ a dextro latere in laevum humerum mittitur: Graeceque hinc, quod …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”